

Liber Numeri*
Caput 33: Versus 26
Thahath.Pavor, qui est custos beatitudinis, ut qui tantum ascendit, non superbiat; quasi: Venisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo tuo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios:Noli altum sapere, sed sapere ad sobrietatem[Rom. XII]. Timor virtutum custos, securitas labilis, unde:Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt[Psal. 12.]. Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo.[Orig.]Post haec fit mansio in Thahath, quod est confirmatio vel patientia. Necesse est enim eum qui vult aliis prodesse, multa pati, et cuncta patienter ferre; unde:Ego enim ostendam ei quanta oporteat eum pati pro nomine meo[Act. 9.].